Cōnsulēs Rōmānī, post annum in officiō peractum, prōvinciīs Rōmānīs imperant. Post cōnsulātum Cicero, prōcōnsul Ciliciae, prōvinciae Āsiae Minōris, imperat. Cicero dīligēns prōcōnsul est. Ē virīs prōvinciae dōna nōn exspectat; pecūniam prō bonīs dat. Interdum casam in prōvinciā habet; interdum in castrīs Rōmānōrum habitat. Virī Ciliciae iūstitiam Cicerōnis amant.
Caelius, amīcus Cicerōnis et aedīlis in Rōmā, in litterīs Cicerōnem beneficium rogat. Aedīlēs lūdōs Rōmānōs dant, et Caelius panthērōs ē Ciliciā cupit. E Ciliciā Cicero in litterīs Caeliō respondet, “Panthērī īrātī sunt quod īnsidiae prō panthērīs et nōn cēterīs in prōvinciā meā sunt. Itaque in Cāriam movent, et nūllōs habeō.” Quintus frāter Cicerōnis est quoque prōcōnsul. In litterīs ad Quintum frātrem Cicero dīcit, “Officium prōcōnsulis nōn sōlum probum est, sed etiam probōs virōs adhibēre. Vīta bona virōrum prōvinciae est testimōnium prōcōnsulis bonī.”
Vocabulary:
aedīl ·is –is m Roman official in charge of public buildings, games, etc.
benefici ·um -ī n favor, kindness
Cāri a -ae f Caria, a province in Asia Minor
Cilicia -ae f Cilicia, a province in Asia Minor
cōnsulāt ·us -ūs m consulship
imper·ō 1 to rule, command ( w dat)
īnsidi·ae –ārum f pl plot, snare
litter·ae –ārum f?? pl letter, epistle
offici·um -ī n office, duty
panthēr ·us -ī m a panther
prōcōnsul –is m ex-consul, governor
prōvinci·a -ae f province
testimōni·um -ī n witness, evidence
dīligē·ns –ntis diligent, hard-working
prob·us –a –um honest, upright
adhib·eō -ere –uī -ītus to employ, use
cup·iō -ere –īvī -ītus to want
exspect·ō 1 to look for, expect
mov·eō -ere mōvi mōtus to move (something)
respond·eō -ere respondī responsum to answer, to respond
rog·ō 1 to ask (takes double acc)
itaque conj therefore, and so
nōn sōlum… sed etiam not only… but also