Cloelia Chapter I: in perīculō

Last updated over 3 years ago
22 questions
1

nōmen mihi est Cloelia.

1

puella parva Rōmāna sum.

1

puella decem annōrum sum.

1

decem annōs Rōmae cum patre et mātre habitāvī.

1

decem annōs semper laeta eram.

1

decem annōs tūta et numquam in perīculō eram.

1

nunc in magnō perīculō sum.

1

timeō, sed tamen puella Rōmāna sum.

1

cīvis Rōmāna sum.

1

nōn lacrimō.

1

cīvēs Rōmānī fortēs sunt.

1

cīvēs Rōmānī in perīculō nōn timent, sed pugnant.

1

cīvēs Rōmānī audācēs sunt.

1

cīvēs Rōmānī in perīculō nōn lacrimant, sed rēs audacissimās gerunt.

1

ego quoque fortis sum.

1

ego quoque audāx sum.

1

nōn lacrimābō. pugnābō.
in castrīs hostium sum.

1

pater et māter in castrīs nōn sunt.

1

pater et māter in urbe sunt.

1

nunc in urbe cum patre et mātre nōn sum, sed in castrīs cum hostibus.

1

cūr in castrīs hostium sum?

1

rem tōtam tibi narrābō.