LNM1 Ch 12: Dē Mūciō Scaevolā

Last updated over 3 years ago
23 questions
Note from the author:
  • Translate the following sentences in Latin.
  • Then answer the comprehension questions.
  • Latin dictionaries available at Latinitium
  • Logeion (which also has a phone app)
  • Translate the following sentences in Latin.
  • Then answer the comprehension questions.
  • Latin dictionaries available at Latinitium
  • Logeion (which also has a phone app)
1

DĒ MŪCIŌ SCAEVOLĀ

1

“Rōmānus sum” inquit Mūcius, “cīvis.

1

Hominēs mē Mūcium vocant.

1

Tē hostem occīdere cupiēbam.

1

Mīlitēs tuōs nōn timēbam.

1

Nunc mortem nōn timeō.

1

Rōmānī vim hostium nōn timent.

1

Multī sunt Rōmānī mihi similēs et parātī id facere, quod ego facere nōn poteram.

1

Semper igitur cīvēs nostrōs timēre dēbēs.

1

Bellum contrā nōs geris nōn sōlum in castrīs, sed etiam domī, ubi hostēs occultī tē petunt.”

1

Rēx īrā movētur.

1

Iubet mīlitēs Etrūscōs ignēs prope Mūcium pōnere.

1

Deinde rēx, “Dīcisne mihi ex hostibus occultīs esse perīculum?” inquit.

1

“Ego dīcō tibi ex ignibus esse nunc perīculum!"

1

"Ignēs nunc timēre dēbēs, nisi nōmina hostium occultōrum mihi statim dīcis!”

1

Mūcius autem subitō dextram in ignem pōnit.

1

Ibi manēbat nec dolōrem ostendēbat.

1

Attonitus rēx dextram Mūciī flammīs cōnsūmī videt.

1

Tunc rēx Mūcium līberāre dēcernit:

1

nam intellegit eum esse valdē fortem iūdicatque tantam fortitūdinem vincī nōn posse!

COMPREHENSION QUESTIONS

1

How does Mucius threaten Porsenna?

1

What is Mucius’ reaction when Porsenna threatens him?

1

What does Porsenna do after Mucius’ extraordinary action?