Cloelia V: mors Lucrētiae
star
star
star
star
star
Last updated over 3 years ago
33 questions

1
mors Lucrētiae
mors Lucrētiae
1
“Cloelia puella parva est,” māter inquit, “sed bellum erit.

in bellō hostēs scelera contrā mulierēs puellāsque semper faciunt.

puellae dē sceleribus audīre dēbent.”
puellae dē sceleribus audīre dēbent.”
1
“haec quae dīxistī vēra sunt,” inquit pater tristis, et rem iterum narrāre incēpit:

❧ mors Lucrētiae, pars altera ❧
❧ mors Lucrētiae, pars altera ❧
1
Sextus, cum tam bonam mulierem vīdit, statim eam cupīvit.

posteā, cum Collātīnus domī nōn erat, Sextus in domum Lucrētiae nocte iit.

illa eum nōn cupīebat, sed tamen Sextus eam cēpit et pudīcitiam violāvit.

Lucrētia cum illō pugnāre nōn poterat.
Lucrētia cum illō pugnāre nōn poterat.
1
cum Sextus eam relīquit, Lucrētia ad domum patris iit et tōtam rem narrāvit.

“quia Sextus pudīcitiam meam violāvit,” inquit mulier tristissima, “vōtum mātrimōniī rūpī. ego dehinc vīvere nōn dēbeō.”

subitō Lucrētia ē vestīmentīs gladium cēpit et ipsa sē interfēcit.

pater eam servāre nōn poterat. mortua statim erat.

“māter!” clāmāvī.
“māter!” clāmāvī.
1
nunc ego quoque lacrimābam.
nunc ego quoque lacrimābam.
1
“cūr? cūr Lucrētia ipsa sē interfēcit?
“cūr? cūr Lucrētia ipsa sē interfēcit?
1
nōnne Sextus mortuus esse dēbet, neque Lucrētia misera?”

“illa Lucrētia mulier maximae pudīcitiae erat.

quia Sextus pudīcitiam Lucrētiae violāvit, illa dehinc vīvere nōlēbat.”

“quid est pudīcitia?”
“quid est pudīcitia?”
1
“quod virtūs est virīs, pudīcitia est mulieribus.

multa pudīcitia est bonae mulierī.
multa pudīcitia est bonae mulierī.
1
mulier cui nūlla pudīcitia est, nūllī amīcī sunt.

sī mulier sē virō dat, et vir nōn est coniūnx, vōtum mātrimōniī rumpit.

cum Sextus pudīcitiam Lucrētiae violāvit, vōtum mātrimōniī illius quoque violāvit.”

“Lucrētia ipsa vōtum nōn rūpit!
“Lucrētia ipsa vōtum nōn rūpit!
1
Sextus scelus fēcit.
Sextus scelus fēcit.
1
Lucrētia ipsa nūllum scelus fēcit.”
Lucrētia ipsa nūllum scelus fēcit.”
1
“haec quae dīxistī vēra sunt,” inquit māter.

“sed tamen hominēs vōta rumpere nōn dēbent.

nefās est vōtum rumpere.
nefās est vōtum rumpere.
1
sī homō vōtum rumpit, deī īrātī sunt, et ille homō poenās semper dat.