Adulescens est carior mihi quam ego ipse! Atque hic nōn est filius meus sed ex fratre meō. Studia fratris iam diū sunt dissimillima meīs. Ego vitam urbanam egī et otium petivī et, id quod quīdam fortunatius putant, uxorem numquam habuī. Ille autem, haec omnia fecit: nōn in forō sed in agrīs vitam egit, parvum pecuniae accepit, uxorem pudicam duxit, duōs filiōs habuit. Ex illō ego hunc maiorem adoptavī mihi, eduxī ā parvō puerō, amavī prō meō. In eō adulescente est delectatiō mea; solum id est carum mihi.