

nōmen tertiō virō Mūcius erat.
“hoc quod dīcis vērum est,” inquit Mūcius.
“sed Porsenna ipse, rēx Ētruscōrum, mē nōn interfēcit, sed ēmīsit.
” Mūcius tōtam rem narrāvit.


in domō ducis
cum bellum incēpisset, adhūc tamen puella parva laeta eram.
tūta in urbe eram.
ōlim ad domum amīcae iī.
nōmen amīcae Iūnia erat.
decem annōrum quoque erat.
māter Iūniae multa vestīmenta splendida habēbat.
haec vestīmenta nōs spectābāmus.
subitō patrem Iūniae audīvimus.
pater Iūniae erat Brūtus ille, ūnus ē ducibus Rōmānīs.
“eāmus,” inquit Iūnia, “et patrī salūtem dīcāmus.”
celeriter iimus ad patrem Iūniae, sed subitō Collātīnum et tertium virum vīdimus.
Brūtus, pater Iūniae, et Collātīnus ducēs Rōmānī erant.
certē hic tertius vir quoque magnus erat.
tacitae erāmus, quia dē bellō audīre volēbāmus.
“Mūcī, nōnne tū in castra hostium sōlus iistī?
mortuus esse dēbēs!” inquit Collātīnus.
❧ rēs gesta Mūciī ❧
trāns flūmen ad castra hostium iī.
sōlus iī et tacitus quia Porsennam interficere volēbam.
vestīmenta Ētrusca gerēbam.
itaque hostēs mē neque cēpērunt, neque interfēcērunt.
in castrīs hostium omnēs mīlitēs duōs virōs spectābant.
ūnus mīlitibus aliquid dīcēbat, et alter audiēbat.
vestīmenta splendida gerēbant.
certus eram hōs virōs esse ducēs Ētruscōrum.
ūnus ē virīs erat Porsenna, rēx Ētruscōrum, sed quis erat alter?
gladiō ūnum interfēcī, sed tamen alter adhūc vīvēbat.
mīlitēs mē statim cēpērunt et ad alterum virum dūxērunt.
“quis es? certē tū es hostis, nōn Ētruscus.” vir inquit.
“Gāius Mūcius sum, cīvis Rōmānus.
ad castra hostium vēnī quia rēgem Porsennam interficere volēbam.”
vir īrātus erat.
“Porsenna ego sum, rēx Ētruscōrum.
scrībam meum, neque me, tu interfecisti.
ego ipse, quem interficere volēbās, tē interficiam.”
ego nōn timēbam.
“prīmus sum et mortuus erō, sed tamen trecentī aliī virī Rōmānī quoque tē interficere volunt et venient.
tū mortuus eris, quia nōs Rōmānī fortēs et audācēs sumus.
Rōmānī neque perīculum neque mortem timēmus.
virtūs est maior Rōmānīs quam vīta.
rēs magnās gerere nōbīs magis placet quam vīvere.”
subitō manum dextram in ignēs posuī.
cum ignēs manum cōnsūmerent, tacitus tamen eram.
nihil dīxī, sed rēgem spectāvī.
Porsenna vīdit ignēs manum meam cōnsūmentēs, et statim mē laudāvit.
“Mūcī,” inquit. “vir maximae virtūtis es.
tē ēmittam. ī ad urbem et vīve.”